F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera Propositio 9
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO IX.

Similes circulorum arcus sunt chordis, atque etiam diametris proportionales.

Nam similes arcus per diffinitionem assumunt aequales, tam ad centrum, quam ad peripherias, angulos. Et idcirco per ultimam sexti Euclidis sunt proportionales integris suorum circulorum peripheriis: sed, per praecedentem, peripheriae diametris sunt proportionales; igitur, et similes arcus sunt itidem diametris; quare, propter similitudinem triangulorum, et chordis proportionales. Quod proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->