PROPOSITIO XII.
Si per centrum gravitatis trianguli cuiuslibet
basi aequidistans ducatur secans reliqua latera, portio lateris ad
verticem trianguli recepta maior erit quam reliqua.
In triangulo ABC agatur basi AC aequidistans per centrum trianguli,
et reliqua latera AB, BC secans linea DE: aio quod portio BD maior
est portione DA:
nam si BD non sit maior quam
DA, erit aut ei aequalis, aut ea minor: si aequalis, tunc per
praecedentem centrum trianguli ABC erit intra quadrilaterum ADEC:
quod est contrarium supposito, supponitur enim centrum in linea DE. Si
autem BD sit minor, quam DA, tunc eo magis centrum trianguli ABC erit
intra relictum trapetium ADEC: quod rursum adversatur hypothesi: non est
ergo BD aequalis ipsi DA, neque minor ea: maior ergo erit: sicut
proponitur demonstrandum.
|