PROPOSITIO X.
Si duo triangula invicem aequilatera super eamdem lineam similiter
posita sint; eorum centra, et commune centrum erunt in una recta
aequidistante illi, super quam triangula sunt posita, secante et
reliqua latera.
Sint duo triangula ABC, CDE invicem aequilatera, quorum bases ACE
sint aequales, et in eadem recta. Item latus AB lateri CD, et
reliquum reliquo aequale; et quorum centra
gravitatum sint F, G: aio quod F, G centra sunt in linea
aequidistante ipsi ACE: coniugatur enim FG, quae si non
aequidistat ipsi ACE, aequidistet FH, et producta coincidat
lateribus AB, CD apud K, L; eritque AKLC
parallelogrammum: et perinde AK, CL aequales:
quare BK, DL aequales; igitur cum linea KF per centrum eat trianguli
ABC, aequidistans basi AC, et in triangulo simili CDE linea LH
correlativo lateri CE aequidistans ad eandem rationem secet latus CD,
ad quam latus AB secatur: iam ideo per 8. huius, LH
ibit per centrum trianguli CDE: quod est impossibile: nam centrum per
hypothesim est G punctum extra lineam LH: omnino igitur linea FG
aequidistabit ipsi ACE sicut proponitur.
Vel sic, per centrum F ducatur ipsi ACE aequidistans, lateribusque
AB, CD apud M, N puncta coincidens MFN linea: eruntque
in parallelogrammo AMNC latera AM, CN aequalia: et ideo BM, DN
aequales: itaque linea MFN aequidistans basibus ACE
ad eandem rationem secat latera AB, CD in punctis M, N, quae
sunt latera correlativa similium triangulorum.
Itaque per centrum F trianguli ABC: igitur per 8.
huius, linea MFN producta per centrum G trianguli CDE
ibit: et perinde centra F, G sunt in linea MFNG aequidistante ipsi
ACE, et per 6. praecedentis centrum commune
triangulorum ABC, CDE in linea FG, sicut proponitur demonstrandum.
|