F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de conoidibus et sphaeroidibus figuris Liber primus Propositio 12
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XII.

Proposita ellipsi, ac ex eius centro super diametrum maiorem perpendiculari excitata, cylindrus aliquis erit habens pro axi excitatam et ellipsim ipsam in superficie cylindrica suscipiens.

figura 1
Sit ellipsis, cuius minor diameter AB, centrum C, excitata CDK, perpendicularis ad maiorem diametrum LM, cui aequalis ponatur BE. Aio iam quod cylindrus aliquis est axem habens CD, et suscipiens in cylindricam superficiem propositam ellipsim ALBM. Ducatur enim ipsi CDK aequidistans FAG, cui apud F occurrat circuli peripheria EF super centrum B ad spatium BE descripta, et compleatur parallelogrammum BFGN: et super diametrum BF circulus intelligatur; eique aequidistans, et aequalis circulus super centrum D, ac semidiametrum DG: quibus quidem circulis erectum instet parallelogrammum BFGN. Demum cylindrus fabricetur habens pro basibus huiusmodi circulos, axemque CDK lineam per ipsa circulorum centra euntem: nam talis cylindrus sectus plano propositae ellipsis ALBM recto ad parallelogrammum BFGN, existente communi sectione linea AB ellipsim faciet in cylindrica superficie per 13. libri primi Sereni; cuius prima diametros AB, secunda vero diameter LM aequalis cylindricae basis diametro sibi aequidistanti HI, hoc est BE, seu ipsam eamdem ellipsim propositam; quod possibile futurum diximus.

Inizio della pagina
->