PROPOSITIO XVI
108
Item sinus aggregati arcuum acutum angulum compraehendentium ad sinum differentiae eorumdem arcuum est sicut quadratum, quod ex sinu secundo dimidii anguli acuti ad quadratum, quod ex sinu eiusdem dimidii.
109
In eadem descriptione, demonstrandum est quod sinus arcus aggregati ex arcubus ba ac ad sinum differentiae eorumdem arcuum est sicut quadratum quod ex sinu fg ad quadratum quod ex sinu arcus gd.
110
Sic per 14m huius, sinus aggregati arcuum ba ac ad sinum differentiae eorumdem arcuum est sicut aggregatum ex sinibus arcuum df fe ad differentiam eorumdem sinuum.
111
Per praecedentem autem, sicut aggregatum tale ad differentiam talem sic quadratum sinus arcus fg ad quadratum sinus arcus gd.
112
Igitur et sicut est quadratum sinus arcus fg ad quadratum sinus arcus gd sic sinus aggregati arcuum ba ac ad sinum differentiae eorum arcuum. Quod iam proponebatur demonstrandum.
|