F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus Prop. 19
<- App. -> <- = ->

19a

69 Omne prisma secatur in tres pyramides trilateras invicem aequales.

Sit prisma, cuius bases triangulae abc, def coniunctae per tria parallelogramma abde, bcfe, cadf, in quo ductis lineis cd, ce formatur pyramis cdef habens basim trilateram def. 70 Relinquitur autem pyramis super basim quadrilateram abed cuius vertex <est35> c, quae per lineam bd secatur in duas pyramides aequales, quoniam talis linea facit duas bases aequales. Sed harum pyramidum una, scilicet abcd, super basim triangulam abc aequalis est primae cdef per praecedentem, quoniam bases aequales abc, def et eandem celsitudinem habent. Igitur omnes tres dictae pyramides in quas secatur prisma, sunt invicem aequales. Verum ergo propositum.

figura 12

Inizio della pagina
->