F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus | Prop. 17 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
17a
60 Si duae pyramides triangulae sub eodem fastigio, singulae in binas pyramides binaque prismata, quemadmodum dictum est, secetur, erunt prismata unius simul ad prismata alterius pyramidis simul accepta, sicut basis ad basim pyramidis. Quod si rursus pyramides partiales, in singulis totalibus, singulae, in alias pyramides et alia prismata. 61 Atque sectio rursum in factis pyramidibus similiter fiat, et quoties cumque repetatur, semper aggregatum prismatum unius pyramidis ad aggregatum prismatum alterius, erit sicut basis illius ad basim huius. 62 Nam propter bifariam linearum sectionem, bases prismatum sunt similes basibus pyramidum et propter aequas celsitudines, prismata per 7am harum sunt basibus proportionalia et ideo basibus pyramidum, quoniam, per 15am bina prismata in qualibet pyramide sunt aequalia. 63 Et quoniam in secunda, in tertia et successive in quotacumque sectione, tam in una, quam in altera pyramide servatur proportio linearum et similitudo basium et solidorum, sequitur, ut aggregata prismatum sint basibus pyramidum proportionalia. Opus est in argumento permutata33 proportione et 13a34 quinti.
|
Inizio della pagina |
-> |