F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Euclidis elementorum compendia | Liber tertius |
App. | = |
[A:9r] ELEMENTORUM TERTIUS
1 Circuli nunc et eorum centra, sectiones, tactus et anguli ac portiones considerandae. Similes1 circulorum portiones, aequos angulos suscipiunt.
1a Propositi circuli centrum invenire.
2a Arcus chorda intra circulum cadit.
3a 2 Diameter chordam per aequalia secans perpendicularis est ad eam. Et e converso.
4a2 Aliter3 non per aequalia. Nec [q4] extra centrum.
5a, 6a5 Circulorum se invicem secantium aut tangentium centra esse diversa.
7a 3 Punctum in diametro extra centrum maximam et minimam linearum, ad periferiam exeuntium continuat.
8a A puncto autem extra circulum, quae per centrum ducitur, maximam secantium et minimam applicatarum continet.
9a 4 Tres lineae aequales a periferia non nisi in centrum concurrunt.
10a, 12a Circulus circulum in duobus punctis secat. In uno tangit.
11a Et quae per centra ducitur, per tactum incedit.
13a Aequales chordae a centro aequaliter distant. Et e converso.
14a 5 Diameter est chordarum maxima. Et chorda illi propinquior, maior.
15a Recta ab extremo diametri orthogonalis, circulum tangit in ipso extremo. Et cum periferia facit angulum acutorum angustissimum: diameter cum eadem maximum.
16a 6 A dato puncto in circulum rectam tangentem ducere.
17a A tactu linea in centrum ducta perpendicularis est tangenti. Et e converso.
18a Angulus ad centrum duplus est anguli ad periferiam eundem arcum assumenti.
19a 7 Et qui in una portione ad periferiam, sunt aequales.
20a Quadrilaterum in circulo habet oppositos angulos duobus rectis aequales.
21a, 22a
Circuli portiones super unam lineam positae similes non cadunt inaequales.
Ergo aequales.
23a 8 Data portione, circulum perficere.
25a, 26a In circulis aequalibus, aequales anguli sive ad centra sive ad periferias locati, aequos arcus assumunt. Et e converso. [A:9v]
27a, 28a Aequalium chordarum aequales sunt arcus: et aequalium arcuum aequales chordae.
29a 9 Datum arcum per aequalia secare.
30a Semicirculus rectum: minor portio obtusum, maior acutum angulum suscipit.
31a A tactu linea educta cum tangente: angulos facit aequalis iis, quos coalternae circuli portiones suscipiunt.
32a 10 Super datam lineam circuli portionem constituere quae angulum dato aequalem suscipiat.
33a A dato circulo portionem, quae angulum dato aequalem suscipiat, abscindere. Hucusque omnia facilia6.
34a 11 Rectis duabus se invicem intra circulum secantibus: rectangulum sub portionibus huius, rectangulo sub portionibus illius contento aequale est.
35a Quod si a puncto extra circulum ductarum una secet altera tangat circulum: quod sub tota secante et parte sui extrinseca continetur, aequale est tangentis quadrato.
36a 12 Contra si tale secantis rectangulum aequale ponatur reliquae applicatae quadrato applicata est tangens.
Corollarium Unde manifestum est quod talia duarum ab uno puncto eductarum ac secantium circulum rectangula sunt aequalia.
pa
Igitur ec ------ be ed. 2a
Igitur be ed ----------- ae ec.
3a
Igitur be ed ----------- ae.
4a
Igitur be ed ----------- ae ec.
Igitur ab ----------- ca ad.
Igitur ga af ----------- ca ad et ideo ab. 2 februarii |
Inizio della pagina |
=-> |