6a Eisdem existentibus: sit punctum d in una non tangentium41; et reliqua fiant eadem: dico quod ducta a tactu ad terminum extra relictae aequidistans erit non tangenti42, in qua punctum d.
Sint enim dicta: // et ponatur ipsi de aequalis ez. // Dico quod bz aequidistans erit ipsi mn non tangenti43. // Nam secus sit (si possibile est) ipsi mn44 aequidistans bh. // Eritque per 34am tertii Conicorum de aequalis eh. // Ergo eh aequalis ez quod est absurdum. // Igitur per b punctum non alia quam bz aequidistat ipsi mn45. // Quod fuit demonstrandum.
|