38a Si hyperbole unam contrapositarum ad quatuor puncta secet: contrapositas ipsius non coincidit alteri contrapositarum.
Sint contrapositae abgd et e. // Ipsamque abgd secet hyperbole quedam184, cuius contraposita z in quatuor punctis a b g d. // Dico iam quod z sectio nequaquam coincidet ipsi e alteri contrapositarum.
// Coniungantur enim rectae ab gd. // Quae quidem, cum per 8am 2i Conicorum secent singulae ipsas ipsius abg hyperboles non tangentes185, confluent intra earumdem non tangentium186 angulum. // Confluant apud h. // Et producantur ad t k et in indefinitum. // Iam enim, per 33am secundi Conicorum, nunquam ipsi e sectioni coincident. // Itaque sectio e semper deferetur [A:111r] intra lineas thk. // Sed extra eas semper remanet sectio z cum ipsi nusquam coincidant, per dictam 33am187. // Igitur nec possibile erit z sectionem sectioni e coincidere: // quod iam demonstrandum proponebatur.
|