F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 17
<- App. -> <- = ->

17a Sint utique contrapositae, et non tangentes91: et punctum d relictum sit intra extrinsecum angulum non tangentium92 et gdth secans sectionem; et dbc aequidistans alteri non tangentium93: utque gd ad dt sic gh ad ht; // ipsique db aequalis bc. // Tunc hc producta coincidit utrique contrapositarum ut pote apud puncta e z et ipsae ed dz tangent contrapositas.

Ducatur enim tangentes de dz. // Et coniuncta ez veniet utique per puncta c h. // Nam si per h solum: tunc per 31am tertii Conicorum, non erit ipsi db aequalis bc; // si vero per c tantum, non erit, per 39am94 eiusdem ut gd ad dt95 sic gh ad ht; // si vero per neutrum, utrumque horum accidet, quae sunt contra hypothesim. // Omnino igitur ez96 coniuncta ibit per c h puncta. // Quare et reliqua quae proponuntur sequentur.

figura 19

Inizio della pagina
->