302
[A:92v] 48a Eisdem existentibus: demonstrandum quod ductae lineae a tactu ad facta in axe puncta ex comparatione aequales faciunt angulos ad tangentem.
Supponantur409 eadem. // Et coniungantur ez eh. // Dico iam quod angulus gez aequalis est angulo deh. //
303
Nam, cum per 45am huius rectus sit angulus dht et per praecedentem, rectus etiam angulus det. // Iam super diametro dt circulus ibit per e h puncta. // Et eadem ratione, super tg diametro circulus lineatus ibit per e z puncta. // Quam ob rem per 20am tertii Euclidis angulus deh aequalis est angulo dth. // Itemque eidem dth angulo in hyperbole, vel eius contraposito gtz in ellipsi, aequalis est angulus gez.
304
// Igitur et angulus gez aequalis410 angulo deh. // Quod est demonstrandum. 411
|