26a Si ellipsim vel circuli periferiam duae linae secantes, se invicem secent non per centrum existentes, non secant se invicem per aequalia.
Si enim possibile est, in ellipsi vel circulo, duae linae gd ez non per centrum210 secent se vicissim per medium apud h punctum. // Et sit centrum sectionis t [A:49r] et coniuncta ht producatur ad ab.
// Diameter est igitur ab secans bifariam ipsam ez. // Igitur tangens sectionem apud a aequidistabit ipsi ez. // Et similiter ostendam quod aequidistabit ipsi gd. // Quare ipsae gd211 ez aequidistantes erunt: quod est impossibile. // Non igitur bifariam ipsae gd ez se vicissim secant. // Quod erat demonstrandum.
|