F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 100
<- App. -> <- = ->

Propositio 100a

442 Omnis quantitas potentia rationalis divisa in binomium, exhibet in quotiente residuum.

Quantitas a potentialiter rationalis dividatur per binomium b et proveniat c. Aio, quod c residuum est. Sit enim quadratum ipsius a quantitas d quae rationalis erit. Item quadratum [C:159v] ipsius b sit e quod per quinquagesimam octavam huius erit binomium primum. 443 Deinde dividatur d per e et proveniat f quae per septuagesimam octavam huius, erit residuum nominum commensurabilium nominibus ipsius e et proportionalium; et perinde residuum primum. Sed per corollarium duodecimae huius, f est quadratum ipsius c hoc est c radix est ipsius f residui primi. Igitur per sexagesimam huius c residuum est; quod fuit demonstrandum.

figura 90

Inizio della pagina
->