F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 41
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XLI.

Cuilibet dato solido aliquam sphaeram esse aequalem.

figura 26

Esto quodvis datum solidum A, exponatur quaelibet linea BD, super quam diametrum sphaera BED intelligatur. Aut igitur sphaera BED aequalis erit solido A, aut minime, si aequalis, constat propositum: sin vero, tunc sicut est sphaera BED ad solidum A, sic sit cubus lineae BD ad cubum lineae CF per 33. huius; eritque per 35. huius, sicut cubus BD ad cubum CF, sic sphaera BED ad sphaeram CGF; itaque eandem rationem cum habeat sphaera BED ad solidum A, quam et ad sphaeram CGF, aequalis erit, iam sphaera CGF solido A. Rursum ergo constat propositum.

Inizio della pagina
->