F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars tertia De conspiciliis
<- App. -| <- = -|

De conspiciliis1

1 Sicut radii visuales per convexum utrinque diaphanum transmissi citius in angustum coëunt2; ita per concavum utrinque traiecti magis dilatantur

figura 1

2 Hoc enim ratio3 fractio[C:56v]nis radii4 in diaphani5 superficiem ingredientis postulat, sicut in prima diaphanorum parte6 satis est demonstratum. Ut si radii ab, cd aequidistantes intra diaphanum abcd7 utrinque convexum intelligantur, utrinque iam et in8 ingressu et in egressu franguntur apud a, b, c, d puncta9 cum axe medio pq quantum opus est producto coeuntes. Contra vero si radii ab, cd aequidistantes intra diaphanum utrinque concavum10 supponantur, iam in contrarium fracti, ex ipsis punctis a, b, c, d in contrarium11 deviabunt sese dimoventes ab axe pq, solusque axis pq in rectum procedet. 3 Quandoquidem obliquus in diaphanum densius radius versus perpendicularem frangitur fortiorem progressum eligens, perpendicularis vero12 in sua recta fortitudine perseverat. Hinc ergo satis constat quae diaphani forma congreget13, quaeve e14 contrario disgreget per fractionem radios15.

4 Et16 illud quoque17 animadvertendum, quod quo scilicet18 convexa, seu cava superficies fuerit minoris sphaerae19, eo20 maior erit curvitas, et21 perinde 22 maior fractio, 5 quandoquidem23 in curvatiorem superficiem inclinatior cadit radius. Et maior inclinatio maiorem suscipit fractionem, quemadmodum satis constitit in prima parte huius tractatus. 6 Hinc ergo sequitur, in convexo diaphano minoris sphaere24 concursum radiorum fractorum citius hoc est, ad minus spacium25 fieri. [A:17v] Contra vero in diaphano concavo utrinque minoris sphaerae, radios fractos magis dilatari. Hoc est, ut paucis omnia dicam, in convexo conglobatiori magis couniri fractos radios, in concavo autem magis cavo magis dilatari. 7 Itaque convexa utrinque figura maxime [C:57r] commoda fuit pupillae ad visionem. Non enim grandiora spatia26 spectari poterant nisi confluentibus in arctum ad [S:74] oculos lineis. 8 Confluentes autem lineae commodius et magis fractionis immunes a convexa facie suscipiuntur. Ob id quoque, eadem forma tam corneae, uveaeque tunicis, quam aqueo27 humori, retiformique pelliculae non minus congrua extitit.

9 Et quoniam cornea28 et uvea29 tunicae, et aqueus30 humor cum vitreo, iunctus orbiculareus31 ferme figuras, quarum32 exterior interiorem circundat, repraesentant; ideo pupillam, quae fuit orbium media, et specierum receseptaculum33, globosam esse oportuit. Non tamen sphaericam, ne scilicet visus radii perpendiculares34 per centrum sphaerae transmissi seque ibi vicissim intersecantes mutatum35 hoc est inversum rei spectatae situm optico nervo inferrent, atque ita res inversae spectanti apparerent. 10 Sed compressam esse oportuit, et quasi ex duabus sphaericis portionibus36 compactam, quod bene37 animadvertisset Rogerius Bacchon, nisi huius globi partem humori vitreo dedisset. Sic fit, ut visuales radii in anteriorem pupillae faciem cadentes et per profundum humoris glacialis delati absque congressu, hoc est ante coincidentiam, in suomet situ ad opticum nervum deferantur, speciemque in sua positione38 repraesentent. 11 Conveniens autem fuit, ut hic humor nobilissimus esset perspicuus ad species admittendas, mollis et tener ad patiendum, humidus39 ad sentiendum; spissus aliquantum ad retinendum, facie40 convexa lenissima41 et uniformi, ita ut axe [C:57v] medio visualis pyramidis per42 centrum admisso43 perpendiculariter, caeteri44 radii ad aequos inclinationum angulos45 fracti spectatae rei formam absque alteratione facerent. 12 Fuit quoque, ut dictum est, pupilla duabus faciebus convexis munita46, ut anteriori reciperet visibilium species, posteriori47 transmitteret48 ad49 communem sensum. Sphaerica vero non fuit, ne50 lateralem superficiem frustra perderet. Tum etiam anteriori facie planiori, hoc51 est minus curva, quam posteriori, ut scilicet esset directioribus radiis exposita, utpote iis, qui per uveae foramen52 ingressi, sub eius opacitate magis illucescentes clarius exprimerent spectatae rei formam53. 13 Nam posterior facies non indiguit tali latitudine planitiei54, ut quae per exiguum55 vitrei humoris spacium56 radios ad opticum nervum57 erat transmissura. Verum quo pacto fiat visio, aut sub qua lege fractionis, vel spirituum nequaquam facile fuit concludere, utinam enim ratio haec sumenda esset e physica58 solum59, aut solum e mathematica60 doctrina. Namque61 aut ab illa, sensitivae potentiae veritatem62, aut ab hac, fracti radii legem mutuati, iam alterutrum secuti veritatis scopum63 nancisceremur. Nunc quoniam negocium64 tale est, ut utraque via indigere videamur, iam ancipites ferimur, quidque [S:75] sequamur, nescimus. 14 Verum cum utrinque [A:18r] aliquid natura sibi accomodet, certum est verum indagare volenti utrumque pariter esse considerandum. Prudentissime enim perspicuitatem ad transmittendum, [C:58r] subtilitatem ad sentiendum, tenacitatem ad tutandum, clausuram ad conservandum physica sibi ratione, orbiculares autem sphaericasque formas, exactamque facierum lenitatem65, figuramque lenticularem pupillae quasi geometriae omnisque optici negocii66 consultissima67 sibi delegisse, videtur. 15 Igitur ad intelligendam talis tantaeque magistrae architecturam et ratione et experientia utemur, et ex causa effectum, et e contrario ex effectu causam sciscitantes. In primis enim certum est in prospectando68 singula rei spectatae69 puncta per singulas spectari lineas. Non enim aliter distincta rei species visui praesentari posset. 16 Nam si unum punctum per duas pluresve lineas spectaretur, iam70 geminatum aut multiplicatum appareret, quod esset absurdum. Multoque magis si in uno intuitu, omne visibilis rei punctum in totam oculi superficiem spectandum caderet, confusio hinc ingens, radiis radios impedientibus, nihilque distinctum relinquentibus, nasceretur. Certa ergo ratione, certaque lege a spectatis partibus ad oculum perducuntur71 radii visionem facientes, non autem temere aut fortuito incidentes.

17 Et quamvis primariam ac72 perfectissimam visionem per principem radium, axemque radiosae pyramidis, pellicularum73 et humorum facies perpendiculariter, perque centra penetrantem fieri, nemo74 ambigat; tamen quo ad circumstantium75 radiorum incidentiam76 non nihil inter authores77 discrepantiae78 reperitur. Ego autem sic colligo: cum uno oculo punctum quodpiam intue[C:58v]or, iam illud primario visus axe percutio. 18 Similiter cum minutiam quamvis, aut exiguam notam, seu litterulam79 exactissime speculari lubet80, illuc principem organi81 radium intendo, eoque per musculorum officium82 tralato litteras83 et minutissima quaeque percurro. Quidquid84 deinde huic axi medio circumstat, quo magis ab eo distat, eo minus85 obvium minusque expositum86 visui apparet. Quantum itaque cornea per consolidativae foramen patet, visuales radios admittit, admissosque per aqueum87 humorem in pupillam transmittit. Horum tamen, qui per uveae foramen, perque88 aqueum89 in pupillam feruntur, melius perfectiusque vident90, nimirium magis ad rectitudinem accedentes. Caeteri91, qui a residuo corneae spacio92 suscipiuntur ut plus obliquitatis in incidentia93, ita minus in visione certitudinis sortiuntur. Omnes tamen sive recta via, ut medius axis, sive in tunicarum humorumque superficiebus, ut convenit, fracti feruntur in pupillam, per uveae [S:76] foramen. Quod exiguum fuit, ut nimia lux, quae radios offuscasset, arceretur94. 19 Cum autem directe intuens in signum quodpiam festucam mediam visui oppono, iam intercipio medium radium, et tamen adhuc95 video circumstantia. Quod si quid magis visui admoveam, ut digitum, aut maius quodpiam; non dubium est tunc intercipi quidquid96 in visum per uveae foramen admittebatur. Videntur tamen97 relictae quaedam laterales partes, quae quoniam per obliquos radios inducuntur, hos iam frangi tam [C:59r] in corneae, quam in aquei98 humoris99 superficie, necesse est. Frangitur enim obliquus radius in diaphanum densius, minusve100 densum cadens, ut ubique in opticis et hic a nobis in prima parte101, demonstratum est. 20 Sic plane constat, visualis axis rectitudo, et circumstantium obliquitas ac fractio. Ex quibus conflatur et integratur pyramis radiosa, cuius axis est primarius, mediusque visionis radius, basis autem spectatum spacium102. Quae priusquam in verticem coëat103, per corneam, aqueum, glacialem, vitreumque humores ipsius basis speciem ad visorium nervum [A:18v] in quam simillima figura104 servatam officiosissimeque transvectam baiulat105. Unde non inepte opticorum authores106 visionem per curtam pyramidem fieri concludunt.

21 Superest (quod107 maximi momenti est) videre, atque intelligere, quo pacto radii pupillam ingredientes, atque egredientes frangantur. Nonulli enim radios visuales in pupillam perpendiculariter intrudunt, nec curant cuiusmodi egrediantur, rem absonam meo iudicio108 facientes. Nam si non temere, sed consulto natura109 pupillam in formam110 lenticularis globi produxit; ob eandem utique causam dedit illi anteriorem ac posteriorem faciem convexam. 22 Qualis ergo ratio est ingredientium, talem et egredientium radiorum esse oportuit. Si igitur anterior111 pupillae facies perpendiculares suscipit visuales radios, ut Rogerio Bacchoni112 et Ioanni Petsano113 placet, debet eosdem posterior [C:59v] facies perpendiculares dimittere. Sed hoc esse non potest, nisi pupilla sphaerica esset, et radii omnes diametrales se invicem in centro secantes. Quod natura abhorruit, cum114 ob commoditatem115 lenticularis formae, tum ne idola, ob radiorum sectionem, inversa repraesentarentur. Absurdum igitur est, quod Bacchon et Petsanus asserunt, radios scilicet visuum116 in pupillam perpendiculariter ingredi. Quam ob rem117 superest, ut solus axis radiosae pyramidis perpendiculariter ingrediatur et exeat pupillam, caeteri118 vero omnes visuales radii119 tam in aditu quam in exitu frangantur. Sed quo pacto, qua lege frangentur, nisi ea, quam diaphani figura postulat? Cum ergo in convexo utrinque diaphano tam [S:77] incidentes, quam prodeuntes radii in ipsis incidentiarum egressuumque punctis frangantur ad axem medium accedentes, ut satis in prima parte huius operis, demonstratum est; iam et in pupilla, cui huiusmodi figuram natura comparavit120, id idem facient visuales radii, quibus talis organi forma, vel ob id, commoda fuit, quod utrinque coadunandi fuerant: extrinsecus quidem, ut per exiguum uveae foramen ingressuris intrinsecus autem, ut ad opticum nervum speciem rei visae congregaturis. 23 Sed minus extrinsecus, ne nimia coadunatio non satis esset ad excipienda latiora spacia121, concursusque radiorum acceleratus visum breviaret. Propterea igitur anteriorem faciem pupilla [C:60r] minus agglobatam122 sortita est, maioris scilicet sphaerae portionem. Sic enim, ut dudum conclusimus, protelatur concursus.

24 Non ergo aliunde, quam ex forma pupillae, quaerenda est visus qualitatum diversarum123 ratio. Nam cum perspicui124 forma variata variet quoque fractionis angulum, iam hinc et visualium radiorum situm diversificari, concursumque nunc anticipari, nunc differri125 necesse erit. Et quoniam quo minor est perspicuus126 globus, eo127 minus spacium128 coadunat radios, ideo et qui conglobatiorem sortiti sunt pupillam, breviore sunt visu praediti129. In iis enim radii visuales ad coincidentiam properantes, minime perveniunt130 ad remotiora dispicienda. 25 Aut, si dilatantur radii exteriores a re spectanda in pupillam cadentes, coarctari oportet nimium interiores a pupilla per vitreum ad opticum nervum transmissos, quae coarctatio nimia confundit131 iudicium, ac distinctionem sensus. Haec est ratio cur quidam brevissimum visum habent. Contra132, qui expansiorem pupillae faciem, hoc est de maiori [A:19r] sphaera sumptam habent, iis expansiores133 radii ad longius spectandum feruntur, concursu iam protelato134, neque opus est hic dilatari radios, coarctarique interiores. 26 Haec autem est communis visuum dispositio, talemque dat natura ut plurimum, quippe quae in optimis quibusque largiendis munifica135, in nobilissimo praesertim sensu, quam longissime prospectandi136 modum exhibendum curavit. Brevis igitur admodum visus, qui rarus accidit, non nisi defectus est, sicut claudicatio vel deformitas. [C:60v] Et fortasse talis defectus recompensatur illis perfectiore137 visu; ut scilicet propiora distinctius videant, quam caeteri138. 27 Haec itaque causa est varietatis139 visus, quo ad propius aut longe videndum, supposita scilicet sanitate atque integritate visus. Alias enim humiditatis140 exundantia, sanguinis concursus, tunicarum disgregatio, humorum infectio, intuentis negligentia141, sive somnolentia142, sive aliae passiones, vapores et aegritudines143 mul[S:78]tipliciter visum afficiunt, variosque in spectando errores inferunt.

28 Nos autem de iis, quae organi tantum forma facit, et pupillae figura, quae maximi momenti est, loquimur. Hinc quoque sumenda est causa, quae adolescentum144, iuvenum atque senum visum diversificat, ut145 communiter accidere solet. Cum enim iuvenes propius, senes autem longius intuentes melius distinctiusque videamus; vix aliter fieri potest, quam pupillaris formae mutatione. Siquidem in senibus humoris146 remissio remittit non nihil in pupilla tumoris, unde protelato visualium radiorum concursu, visivam147 quoque virtutem148 protendi149 necesse sit. Cuius rei argumentum non solum ab ipsa ratione, ac perspectivae150 fractique radii lege, sed ab experimento sumi potest. 29 Nam dum animadvertimus151, qualia conspicilia quibus in spectando conferant; coniicimus ex hoc visuum qualitatem. Conspiciliorum enim diversa forma diversificat radios. Hos siquidem, ut dictum est, convexa coadunant, concava dilatant, sicut dudum [C:61r] demonstravimus. Igitur cum conspicilia naturae defectum corrigant; iam hoc non facient, nisi aut disgregatos coadunando, aut coëuntes152 nimium radios dilatando. Sed longitudinis excessum convexa; brevitatis vero defectum concava conspicilia, ut experientia didicimus emendant153. Ergo sequitur, ut154 in nimia longitudine coadunandi155, in brevitate vero dilatandi sint visuales radii, et perinde156 in contraria dispositione peccent. 30 Ut scilicet longe intuentes disgregati differant; brevius157 vero spectantes concursum accelerent coeuntes158. Huc accedit quod conspiciliorum formae sequuntur visualium qualitatum gradus159. Nam breviorem visum habentibus conspicilia magis concava conveniunt, videlicet non ob aliam160 causam, quam quod cum brevior visus ex accelerato magis radiorum concursu fiat, maiori161 dilatatione, quae per concaviora fit conspicilia, indiget162. Contra, qui longius spectant longiusque, convexis magis, magisque conspiciliis utuntur, propterea scilicet, quod protensior visus ex maiori disgregatione radiorum proveniens maiorem semper coaduationem, quae per convexiora conspicilia exhibetur, postulat. Est et163 terminus quidam, spectandi164 his aut165 illis conspiciliis assignatus. Non enim ad idem spacium166 per omnia conspicilia spectamus aut legimus. Hoc est, quemadmodum praedicta, quotidianum experimentum. [C:61v] Ego quidem ad longe, prope, propiusve spectandum legendumve diversis aliquatenus utor conspiciliis. 31 Nam magis convexa, quia magis coadunant, concursumque visuum accelerant, ad propius spectandum accommodantur. Praeterea167 per eadem [S:79] conspicilia iuvenis ad propius168 spacium169, quam senex videbit, quoniam scilicet iuveniles [A:19v] radii senilibus coadunatiores, instrumento eodem magis coadunantur, concursumque anticipant, et perinde170 minori ad intuendum intervallo indigent. Ex171 quibus quidem manifestum est, quod tam diversimoda conspicilia eidem visui adhibita, quam diversae aetatis homines iisdem conspiciliis utentes diversificant intuendi tractum. Verum sua172 cuique aetati conspicilia sunt173 accommodanda, ut scilicet longaeviores174, quibus visus magis disgregatur, magisque opus est adunatione, convexioribus conspiciliis utantur. Memini ego olim conspiciliorum fabros tantae fuisse diligentiae, ut notulis infixis aetatem cui accommodanda essent, per annorum numerum declararent. 32 Quod hodie, ut plurimum negligitur. Satis igitur hucusque ratiocinati sumus pupillae congruam fuisse lenticularem formam, ut expansioribus faciebus susciperet et susceptos transmitteret visuales radios: Et anteriori faciei planiori, ut latioribus radiis exciperet spectanda spacia175. Item [C:62r] conglobatiorem pupillam brevioris obtutus esse causam, propter acceleratum magis in radiis visualibus concursum. Item concavis conspiciliis brevem obtutum extendi, atque convexis longum breviari, quoniam scilicet illis collecti dilatantur, his vero dilatati colliguntur radii, contrariique defectus contrariis emendantur remediis.

33 Nunc non ab re esse nobis videtur his illud pariter adiungere, quo pacto, per congressum radiorum in conspiciliis convexis ignis ad solem radiantem accendatur, quamvis de hoc in ultima primae partis176 satis conclusum sit. Illud tamen hic non omittendum177, quod178 illud, quod in sphaera diaphana fit, non minus per diaphanum utrinque convexum efficietur. Satis enim est vel una convexa facies ad coadunandum radios179. Radii ergo solares per tale diaphanum transmissi, sive illud sit vitreum, sive crystallinum180, sive aqueum181, modo non182 sit coloratum (quoniam color obscurat radii puritatem, et per consequens eius potentiam debilitat) et in incidentia, egressuque fracti, accedentesque183 ad diametrum mediam hoc est ad axem radiosae pyramidis congrediuntur intra spacium184 exiguum; cumque congregato185 illuc lumine pariter calorem congerunt, fomitemque186 ibi appositum facile exurunt187. 34 Sed locus concursus, quamvis in uno puncto non fiat, ut in prima parte188 fuit ostensum, quo minus convexitatis habebit diaphanum eo magis ab ipso diaphano distabit. Hoc autem per conspicilia [C:62v] convexa quotidie soli opposita experimur189. Namque coeuntibus radiis per eius[S:80]modi perspicuum transmissis quasi in conicum quendam turbinem, in ipso turbinis apice, in quo una cum lumine maxima vis caloris congregatur, apposita190 ferula statim incenditur. Hoc pacto, hoc instrumento crediderim olim Prometheum191 ignem superis suffuratum poenas in Caucaso monte dedisse nisi192 fortasse speculo usus fuit concavo non minus ad propositum idoneo. Porro conus ille radiosus, quem solaris lux per conspiciliorum vitrum transmittit, evidentius apparet ad solis radios intra aedium opacitatem receptos. Ibi enim lux ab umbratione193 tecti expressius discriminatur, cum opposita iuxta se constituta melius discernantur. 35 Quod si pulvis, aut vapor aliquis, aut194 fumus in radios subeat, adhuc conus ille luminosus certior sese visui offeret. Illa enim pulveris vaporis, fumive densitas efficacius susceptam lucem reverberat195, et conum dictum, qui ex spissiore lumine coaugmentatur, a circumstanti differre facit. Et quoniam ut iam ratiocinando conclusimus, radiorum visualium per pupillas transmissio non aliter fit, quam per convexa utrinque conspicilia, haud immerito licebit no[C:63r]bis pupillas definiendo conspicilia naturae, et e contrario vitrea ipsa conspicilia, pupillas artis, commutatis verbis appellare. 36 Ceterum sicut in libro de speculis comburentibus quem a Ptolomaeo196 compositum nonnulli opinantur, doctrina traditur fabricandi speculum, quod, radiorum facto in unum punctum concursu, ad comburendum sit efficacissimum, cuius forma sumitur a parabola, quae197 est198 una conicarum sectionum, de quibus Apollonius, ita fortasse liceret fabricare ex vitro, chrystallo, aliove perspicuo lapide convexum talis figurae diaphanum, per quod fracti radii in unum punctum congressi, efficacissimi essent ad ignis generationem. 37 Sed hoc quoniam plus curiositatis quam necessitatis habet, perspicacioribus ingeniis perscrutandum relinquo. Nobis satis sit hactenus circa diaphana institisse, hoc tamen praefatis, ut meliori veriorique sententiae adhaerere, postpositis nostris, semper parati simus199. 38 Vale perspicassime Lector, et si quid tibi temporis quandoque superfuerit, haec nostra procurre, aut si meliora sis nactus, nobis candidus imperti.

In200 arce201 Catanensi202, die Marte203 Maii 29 12204 Indictionis 1554.

Inizio della pagina